Aureum dum iubilaeum ordinationis tuae sacerdotales appronpiquat, libenterçs Nos hanc Epistulam tibi, Venerabilis frater, mittimus tecum gaudentes sincerasque Domino laudes agentes, qui multis donis suis te in ministerio explendo dignatus est comitari.
Bonaerensis communitatis ecclesialis filius, vocationem Domini ad sacerdotium praesentiens, Congregationem Sanctissimi Redemptoris es ingressus, solide animum tuum ad Evangelium nuntiandum praeparans atque salvificas veritates illustrnadas. Sacerdos die VI mensis Aprilis anno MCMLVII ordinatus, studiose pastoralia explevisti munera pro christifidelium sibi creditorum spiritali bono.
Decessor Noster Ioannes Paulus PP.II, rec. Me., humanas christianasque tuas dotes nec non rerum agendarum peritiam animadvertens, munus episcopi dioedesis Ansatuyanensis tibi concredidit, quod diligenter decem per annos explevisti. In ministerio excercendo viribus tuis non pepercisti, doctrinam Magisterii Ecclesiae recte interpretans atque consociatam operam cum sacerdotibus et fidelibus tibi concreditis es prosecutus. Ab anno MMII, quo Ordinarius Militaris in Argentina es nominatus, spiritalem curas militum eorumque familiarum progressionem.
Quae omnis vehementer tibi gratulamur atque optima omina, occasione data iubilaei tui, ex corde Nostro expromimus precibus nostris te prosequentes. Benedictionem denique Apostolicam, signum Nostrae erga te benevolentiar atque omnium bonorum pignus, tibi impertimur, cum cunctis sociis operae tuae et fidelibus dilecti Ordinariatus Militaris in Argentina communicandam.
Ex Aedibus Vaticanis, die XIII mensis Mjartii, anno MMVII, Pontificatus Nostri secundo.
Benedictus PP. XVI
Fuente: Radio Cristiandad